Liber Quartus Regum*

Caput 18: 29

haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu mea
(* Traductions européennes)

Glose

Non vos,etc. Rabsacis accusatio Ezechiae testimonium est, quod captis videlicet urbibus in Domino confisus sit: et confortavit populum ut in Domino speraret. Unde Rabsaces destruere vult quae ille construxit, et dicit ad populum:Non seducat vos Ezechias, et non vobis tribuat fiduciam super Domino Deo vestro.RAB.Ostendit harum civitatum sive gentium diis servisse Samaritas, etc., usque ad ut noster vertit interpres.